Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bošković, Ruđer (1711-1787) [1761], De solis ac lunae defectibus, versio electronica (), 5828 versus, 91294 verborum, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [word count] [boskovicrdsld].
Previous page

Next page

-- 65 --


Accedat contra Phoebe et sub fratre feratur,
Ille deam, superas qua se hinc avertit in oras
Aetheraque et rutilae suspectat lampadis ignes,
Irrorat radiis ac multo lumine vestit
Aversam a terris frontem et supera alta tuentem;
Horror habet densaeque aliam, quam cernimus, umbrae.
Hinc oculos frons atra fugit tenuique nitentem
Margine vix limbum rutilae sub imagine falcis
Conspicimus geminosque apices dorsumque recurvum.
Ast ubi Memnonium rapidas deflexit ad orbem
Diva rotas, toto fratri contraria coelo,
Tum vero illa eadem facies, quam luce corusca
Irradiat Phoebus, terras quoque despicit. Inde
Plena nitet fratremque refert et discutit umbras,
Non quod clara magis mage denso effulgeat igne,
Sed quia, qua clara est, terris spectatur ab imis.
Quis prior,[ERROR: no link :]50 Uranie, rem tantam hominumve deumve
Protulerit, memorare libet. Tu numine vatem,
Diva, tuo dubium firma remque ordine pande;
Nosti etenim. Primum vidisse Promethea fama est,
Pennigeris dum vectus equis curruque Minervae
Scanderet aethereas sedes, haud tenvia Phoebo
Furta parans, vitalem ignem rapturus ab axe,
Vidisse et seros olim docuisse nepotes.
Tempus erat, totum quo Luna vagata per orbem
Deponit solitos tenuatis comibus ignes.
Ille alto, comitante dea, sublimis Olympo
Impositam densis scindebat nubibus auram
Attonitus partesque oculos vertebat in omnes.
Hinc maris immensos tractus terrasque patentes
Adstringi ad latera atque in parvum inflectier orbem,
Inde stupet Maja genitum Veneremque superbam
Signiferi certis egressos finibus orbis
Errare ac vetito late discurrere coelo;
Tum Phoebi jubar et pulchros -quis crederet? -atris
Sordentes maculis vultus frontemque nigranti
Obductam fumo et foedam caligine tristi
Assiduo sese instabilem torquere rotatu

Previous page

Next page


Bošković, Ruđer (1711-1787) [1761], De solis ac lunae defectibus, versio electronica (), 5828 versus, 91294 verborum, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [word count] [boskovicrdsld].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.