Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Previous page

Next page

-- v-512 --


Hector et Aeneas, nemo quos viribus aequat
Aut animis tota Troum de gente. deorum
Sed posita in genibus sunt haec. jaculabor et ipse
Vi tamen interea. curabit cetera magnus
Jupiter, invicto qui temperat omnia nutu.
Sic ait, ac librans longam vi conjicit hastam, 640
Et clypeum Areti medium ferit; aereus umbo
Nec tenuit venientem; alte trans aurea balthei
Texta subit, penitusque infixa est inguine cuspis.
Ac veluti validam ferro fulgente bipennim
Cum manibus juvenis tollens, certo ferit ictu
Cervicem agrestis tauri post cornua, totum
Et penitus nervum praecidit; corruit ingens
Stratus humi, quassatque artus: sic ille supinus
Membra solo quassans cecidit, vibrataque in imis
Visceribus cuspis vitae saepta intima solvit.
Hector dehinc telo petit Automedonta corusco.
Ille hastam adversus viditque, et corpore flexo
Exiit, acclinis telluri: transvolat hasta
Atque viri post terga solo est infixa, caputque
Pars postrema super, dum vis consumpta, tremebat
Jamque adeo stricto congressi cominus ense
Pugnarent; pugnae cupidos at solvit uterque
Ajax adveniens audita voce sodalis.
Hos veriti cessere micanti corde retrorsum
Hector et Aeneas, forma et praestante deorum 660
Assimilis Chromius, perfossumque ilia ferro
Aretum foedo liquere in pulvere. Marti
Tum rapido par Automedon, mora nulla, coruscis
Exanimem nudatque armis, ac talia fatur:
Aegra Menetiadae ob letum moerore levavi
Corda tamen paullum nunc vel pejore perempto.

Previous page

Next page


Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.