Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Previous page

Next page

-- v-124 --


Norint me cessasse diu certamine belli
A duro. nunc arma, parens, in saeva ruentem
Ne retine incassum: precibus nec flectere blandis,
Nec verbis poteris mihi mentem vertere amicis.
Huic Thetis: ista quidem, quae fatus, vera negare
Haud ausim. fessis pulchrum est avertere praesens 160
Exitium sociis, claramque affundere lucem.
Sed tua Trojugenae potiuntur pulchra corusco
Aere arma; indutus quae nunc gerit Hector, inani
Laetitia exsultans: longum at laetarier ille,
Ut reor, haud quibit; cui mors jam dura propinquat.
Ergo ne te armis audax immitte prius, quam;
Me reducem huc videas. prima cum luce revertar
Nanque ferens, faciet solers quae Mulciber, arma.
Sic ait; atque viam celerat festina; sed ante
Aequoreas abiens sic est affata sorores: 170
Vos nunc ite, maris gremium vos condite in alti,
Caeruleumque senem visurae, aedesque paternas;
Et, quae facta, patri narrate: micantis Olympi
Ipsa hinc ad sedes abeo, Vulcania tecta:
Egregius si forte faber caelestia gnato
Arma meo donare velit, quorum indiget usu.
Sic ait: illae undas moestae subiere. supremi
Pulchra Thetis longe ad sedes tendebat Olympi,
Ferret ut arma parens gnato. dum pergit ad altas
Illa domos divūm; magno clamore cruentum 180
Priamidem interea fugiens Argiva juventus
Venerat ad naves, et fluctisonum Hellespontum.
Necdum etiam media telorum e nube sodalem
Aeacidae extulerant Graji. post terga secuti
Troes enim densi instabant, currusque virūmque
Turba ingens, igni et similis Priameïus Hector,

Previous page

Next page


Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.