Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Previous page

Next page

-- v-182 --


Ista deum quis te celso huc demisit Olympo?
Illa refert: Magni conjux Jovis, inclyta Juno; 220
Nec missam summus scit Juppiter ipse, deorum
Nec quisquam e numero, caeli qui tecta frequentant.
Tum sic Aeacides: nam qui nunc, diva, tumultum
Ire virum in medium possum, cui scilicet arma
Hostis habet; mater vetuit quem bella subire
Et prius, huc rediens quam venerit ipsa? Spopondit
Vulcani nam facta manu, quibus induar arma
Laturam caelo. Nec fortes inter Achivos,
Quod norim, est quisquam, cujus sint artubus arma
Apta meis, magnum Ajacis Telamone creati 230
Si clypeum excipias. Sed et Ajax nunc, reor, inter
Primores pugnat Patroclum propter, et hasta
Ut solet hostiles turbat, caeditque phalanges.
Haec ille: haec roseo contra Thaumantias ore:
Pulchra tibi in mediis nunc hostibus arma teneri
Ipsi etiam scimus: primam tamen i vel inermis
Ad fossam; Teucrisque offer, metuende, videndum
Os modo; si gelida capti formidine tandem
Absistant pugna; longo si fessa labore
Gens Danaum paullum respiret. saepe salutem 240
Parva quies tulit in medio discrimine belli.
Haec effata levi nisu dea fugit in auras.
At carus regi superum consurgit Achilles;
Cui fortes dedit horrificam Tritonia Pallas
Aegida circum humeros, aurata et nube decorum
Ipsa caput cinxit, summoque a vertice late
Fulgentem incendit praeclaro lumine flammam.
Ac velut aerias quondam se attollit in auras
Fumus, litoreae surgens a moenibus urbis;
Quam, fluctu septam circum pontoque locatam 250

Previous page

Next page


Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.