Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Previous page

Next page

-- v-81 --

Late omnem, atque, Helicem quae cingunt, pinguia rura;

Horum centenis is regum rex ipse carinis

Imperat Atrides Agamemnon; plurima pubes

Cui Grajūm, atque omnes inter longe optima paret. 90

Ille autem, fulgens armis, atque aere corusco,

Exsultatque animis, magnosque it maximus inter

Heroas; laetusque sua virtute, suorum

Et numero ingenti, praestanti et robore gaudet.

Qui magnam liquere cavae Lacedaemonis urbem,

Pharenque, Spartamque; et Messae grata columbis

Moenia, Brysiasque colunt, pulchrasque Augeas,

Quique Helos, atque Laan, quique Oetilon altum, et Amyclas;

Hi sexagenas denso implent milite puppes:

Quas Agamemnonius frater ducit Menelaus 100

Impiger, atque armat seorsum, nec cessat in hostem

Hortari, cupiens uxoris primus abactae

Raptumque, et longos ulcisci Marte dolores.

Inde Pyli, Arenesque viri qui moenia linquunt,

Atque Thryum Alphei, structum vada propter, et Aepy,

Et Cyparisseenta, et belligeram Amphigeniam,

Et Pteleon, et Helos, et celsum Dorion; olim

Nactae ubi Threicium Thamyrin, dum forte redibat

Oechalia ex alta, tua linquens Euryte regna,

Musae divina spoliarunt carminis arte. 110

Quippe etenim demens ventosa dicere lingua

Ausus erat, secum dulci si carmine Musae

Certarent, ipsas victurum carmine Musas.

At divae, aegisoni proles Jovis, eruta vati

Luminaque iratae abstulerunt, artemque canendi;

Ut citharamque, modosque omnes oblitus, in atra

Conditus insanum defleret nocte furorem.

Acer equis Nestor Trojae sub moenia gentes



Previous page

Next page


Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.