Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Late omnem, atque, Helicem quae cingunt, pinguia rura; Horum centenis is regum rex ipse carinis Imperat Atrides Agamemnon; plurima pubes Cui Grajūm, atque omnes inter longe optima paret. 90 Ille autem, fulgens armis, atque aere corusco, Exsultatque animis, magnosque it maximus inter Heroas; laetusque sua virtute, suorum Et numero ingenti, praestanti et robore gaudet. Qui magnam liquere cavae Lacedaemonis urbem, Pharenque, Spartamque; et Messae grata columbis Moenia, Brysiasque colunt, pulchrasque Augeas, Quique Helos, atque Laan, quique Oetilon altum, et Amyclas; Hi sexagenas denso implent milite puppes: Quas Agamemnonius frater ducit Menelaus 100 Impiger, atque armat seorsum, nec cessat in hostem Hortari, cupiens uxoris primus abactae Raptumque, et longos ulcisci Marte dolores. Inde Pyli, Arenesque viri qui moenia linquunt, Atque Thryum Alphei, structum vada propter, et Aepy, Et Cyparisseenta, et belligeram Amphigeniam, Et Pteleon, et Helos, et celsum Dorion; olim Nactae ubi Threicium Thamyrin, dum forte redibat Oechalia ex alta, tua linquens Euryte regna, Musae divina spoliarunt carminis arte. 110 Quippe etenim demens ventosa dicere lingua Ausus erat, secum dulci si carmine Musae Certarent, ipsas victurum carmine Musas. At divae, aegisoni proles Jovis, eruta vati Luminaque iratae abstulerunt, artemque canendi; Ut citharamque, modosque omnes oblitus, in atra Conditus insanum defleret nocte furorem. Acer equis Nestor Trojae sub moenia gentes
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.