Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Previous page

Next page

-- v-140 --

Quae Samon, Aegilipa et praeruptam, quaeque Zacynthum,

Epirumque colunt, adversaque litora gentes.

Imperat his, qui mente Jovem catus aequat, Ulysses.

Bissenas minio pictas agit ille carinas.

Aetolos agit inde Thoas Andraemone cretus,

Qui Pleurona colunt, quique Olenon, atque Pylenen,

Chalcida et undisonam, Calydonis et aspera saxa.

Nemo erat Oenidum nam clara e prole superstes,

Et superas flavus Meleager liquerat auras.

Huic ergo Aetolaeque acies, et credita rerum 160

Summa: quaterdenas qui duxit in arma carinas.

Idomeneus Cretas regit heros inclytus hasta,

Qui Gnossumque tenent, Gortynaque moenibus altis

Cinctam, et Miletum, Lyctumque, albamque Lycastum,

Phaestumque et Rhytium florentes pube virorum,

Quosque alios misit populos Minoia tellus,

Una sinu magno centum quae amplectitur urbes.

Hos regit Idomeneus hasta bonus, atque cruento

Meriones similis dura inter praelia Marti;

Quos octogenae puppes in bella secutae: 170

Tlepolemus forti satus Hercule, fortis et ingens

Ipse, novem duxit Rhodiorum trans mare puppes,

Tres creti in partes qui moenia terna colebant,

Lindon, Ialyssumque, soloque albente Camirum.

Tlepolemus, bello egregium quem pulchra creavit

Astyoche magno Alcidae, cum moenia victor

Multa virūm post versa a flumine Selleente

Captivam ex Ephyra praestanti corpore duxit.

At puer ut viridi firmavit membra juventa

Aedibus in magnis nutritus, forte peremptus 180

Incauto est cari genitoris avunculus, aegre

Festa trahens senio tunc membra Licymnius, olim



Previous page

Next page


Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.