Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Previous page

Next page

-- Homer-v-200 --

Fulmineos hastis juvenes, torvumque Myneta,

Et validum nigro demisit Epistrophon Orco.

Hanc propter longe a sociis jacet ille, furitque

Indignans: mox saeva tamen consurget in arma.

Quae Phylacenque habitat pubes, et Pyrrhason almae

Floriferam Cereris tellurem, Itonaque matrem 220

Lanigeri pecoris, Pteleumque virentia juxta

Pascua, litoreamque Antrona, his inclytus olim

Protesilaus erat ductor dum vita manebat:

Tunc miserum jam terra sinu condebat in atro.

Heu miserum; Phylace in patria cui regia conjux,

Ambas illa genas lanians, incoeptaque frustra

Magna domus longe digresso in bella relicta est.

Ipsum autem, primus Danaūm dum litus ab alta

Desilit in Phrygium puppi, vir fixit acuto

Dardanius telo, viridique exstinxit in aevo. 230

Nec tamen illa suo pubes ductore carebat,

Moesta ducem quamvis leto sibi fleret ademptum.

Martius aeratas cogebat in arma catervas,

Ordine quamque suo disponens rite, Podarces

Phylacidae Iphicli minor aevo filius alter,

Protesilaë tuus frater, nec par tamen armis

Ille tibi, clarum virtute, ac fortibus orsis

Quem socii memores optabant morte peremptum.

Ille quaterdenas ducebat in arma carinas.

Qui Glaphyrasque, Pherasque colunt Boebeïa propter 240

Stagna viri, et Boeben, et turrigeram Iaolcon,

Undenis horum dux ibat puppibus acer

Filius Admeti Eumelus, quem dia creavit

Admeto Alcestis Peliae pulcherrima proles.

At quos Methoneque viros, atque aspera Olizon,

Taumacieque, acres bello, Meliboeaque misit,



Previous page

Next page


Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.