Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Puppibus in septem (delecti quamque sedebant Quinquageni intra puppim) bonus ille sagitta, Assuetos aeque certo sua mittere ab arcu Tela, Philoctetes patriis abduxerat oris. 250 Ille sed in sacra Lemno sub rupe jacebat Aequorea, taboque fluens, diramque dolorum Vim patiens: illic saevi nam dente colubri Fixum olim, ac tetro spargentem saxa cruore Liquerunt regem Danai: sed tempore eundem Post parvo memores, conversa mente, requirent. Nec tamen illa, suo quanquam ductore carebat, Turba duce Iliacis nullo bellabat in oris. Quippe Medon it per medios, atque instruit agmen, Pulchra nothum forti quem Rhena eduxit Oileo. 260 Qui Triccenque habitant, et Itomes ardua in alto Saxa jugo, Oechaliamque, ferox ubi sceptra gerebat Eurytus, hos ducunt Podalirius, atque Macaon, Asclepī genus, ambo insignes arte medendi. Terdenae his ibant pulchrae longo ordine puppes. Quae colit Ormenium pubes; fontemque Hypeream, Asteriumque tenet, Titanique albentia saxa, Hos agit Eurypilus Evaemonis inclyta proles. Hunc quadragenae puppes in bella secutae. At qui Gyrtonenque viri, Argissamque colebant, 270 Ortenque, Elonenque, albisque Oloossona muris, Instruit hos in bella bonus bello Polypoetes, Pirithoi proles, Jovis alto a sanguine creti: Pirithoo peperit quem nobilis Hippodamia, Ille feras ultus qua victor luce bimembres Egit ad Aethicum fines a Pelio alto. It comes huic Martis clara de gente Leonteus, Magnanimi proles Caenidae invicta Coroni.
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.