Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
-- v-209 --
Mnesumque, Thrasiumque, atque Aenion, atque Ophelesten.
Hos dedit, hinc alios leto daret acer Achilles
Paeonas: instantem caedi sed gurgite ab alto
Increpuit Xanthus. mortali pectus et ora
Ille viro similis, confestim farier infit:
Fortior ante omnes, Pelida, immanior idem
Ante omnes, tot dira patrans horrendaque divūm
Praesidio fretus. Troas tibi Jupiter omnes
Mactandos ferro si jam dedit, hinc procul actos
Camporum per plana neci demittere perge. 260
Plena mihi exstinctis nam sunt jam pulchra fluenta
Corporibus, lymphas nec vastum evolvere in aequor
Possum usquam. arctor enim congesta caede: cruentus
Tu tamen usque instas omnes et sternere ad unum
Morte paras. parce o jam tandem ac desine. mentem
Attonito invasit mihi nam stupor, inclyte Achilleu.
Haec Xanthus: retulit contra cui dius Achilles:
Ista quidem fient quae vis, divine Scamander,
Non tamen absistam Troas mactare superbos
Ante, metu includam pavidos quam moenibus, ipsum 270
Hectora et experiar, seu me leto dabit ille,
Illum ego seu potius victor sub Tartara mittam.
Sic ait, ac Teucris rursum se turbidus infert.
His Phoebum interea compellat vocibus amnis.
Heu heu, Arcitenens Jove nate, ut jussa parentis
Oblitus neglecta tui es! te jussit adesse
Qui Teucris, clademque viris avertere, donec
Sol pontum subeat fugiens, umbrentur et arva.
Talia dum memorat, ripa se immisit ab alta
Praeceps in medium Pelides. ille, tumenti 280
Dira fremens fluctu, contra irruit, altus et omnes
Egit aquas raptim, commoto gurgite, densos
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
|