Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Hos quadragenae Trojam advexere carinae. Inde bis undenas Trojana ad moenia puppes 280 Ille Cypho adveniens agit acri remige Guneus. Hunc Enienes, et armigeri, genus acre, Perаеbi, Frigida quique habitant Dodonae rura, sequuntur, Quique colunt pingues campos, et amoena vireta, Quae secat, ac lenta Titaresius alluit unda; Pulchra fluens qui se Penei devolvit in alveum, Nec tamen et vitreis usquam confunditur undis, Sed natat in morem liquidi suspensus olivi. Quippe etenim Stygii pars dicitur esse fluenti, Quod metuunt magni jurare, ac fallere divi. 290 Magnetas Prothous Tentredone cretus agebat, Qui saltusque tenent virides Peneïa circum Flumina, frondosum silvis et Pelion altis. Huic quadragenae sulcabant caerula puppes. Hi Danaūm regesque ducesque in bella profecti Cum geminis Phrygium venere ad litus Atridis. Verum aliis numero quisnam praestaret in omni Virque, et equus, vati pigeat ne dicere, Musae. Eumeli Pheretiadae praestabat equarum Nobile par. pedibus rapidas aequare volucres 300 Natae ambae, ambabus unus color, una erat aetas, Tergaque ceu tenui directa, aequataque filo. Pieriae has olim per saltus pavit Apollo Arcitenens, terrorem atrum per bella ferentes. Omnes mole viros, et vi Telamonius Ajax Praestabat longe, saevos dum corde furores Irato volvens dius cessabat Achilles, Nullum non animis, invicto et robore vincens Ille, et equi regis currum cervice trahentes. Sed tum fluctivaga moerens in puppe jacebat 310
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.