Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Previous page

Next page

-- v-243 --


Atque adipe in duplici: donec mea fata sub Orcum
Me quoque condiderint. nec magna mole sepulcrum
Nunc fieri, at modicum quiddam, placet: edite in auras
Quod celsum, lateque ingens extendite, post me
Exstinctum fuerit quicunque superstes, Achivi.
Sic ait: hi celeres Pelidae jussa capessunt: 320
Purpureoque pyram primum exstinxere Lyaeo,
Qua vis flammae ierat. cinis altus corruit: illi
Ossa legunt mitis socii candentia, flentes
Aurata et condunt phiala, pinguemque superne
Atque inferne adipem sternunt: tentoria in alta
Inde ferunt, niveoque tegunt velamine, lino
E tenui. post haec sulcoque includere bustum
Festinant, circaque pyram monstrata sepulcro
Fundamenta locant, collatoque aggere, structo
Et tumulo, redeunt. Coetum heic non passus Achilles 330
Dissolvi; at populos tenuit, magnoque frequentes.
In circo jussit considere. puppibus ipse
Continuo e celsis profert ingentia dona,
Victori pretium, tripodas, fulvosque lebetas,
Et mulos, et equos, valida et cervice juvencos,
Captivasque, aurumque, incani et robora ferri
Principio rapidis praestantia munera ponit 
Aurigis. primo captivam ducere forma
Insignem, atque operum doctam; latumque, tumentemque,
Instructumque ansis tripodem. tum deinde secundo 340
Ponit equam, indomitae cui sextus fluxerat annus,
Quaeque notham gravida prolem, gestabat in alvo.
Eximium statuit dehinc, tertia dona, lebetem
Intactumque igni, niveo et candore nitentem.
Quarto auri ponit duo magna talenta; recentem
At phialam quinto duplicem. tum surgit, Achivūm

Previous page

Next page


Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.