Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Previous page

Next page

-- v-299 --


Hanc junxit, rapido ardentem se immittere cursu.
Quartus equos parat Antilochus, Mavortia proles 380
Magnanimi Nelidae. olli currum duo ducunt
Cornipedes Pylii. cui tum pater adstitit, et sic
Sponte sua doctum monuit, quod profore posset.
Antiloche, florentem aevo te Jupiter altus,
Neptunusque pater magno dilexit amore,
Atque ambo docuere artes artusque regendis
Curribus omnigenos. haec propter voce doceri
Nil opus est nostra doctum ultro. flectere metas
Nam bene scis circa. sed equi tibi currere non tam
Sunt, quam aliis, celeres, hoc ne obsit, gnate, timendum est. 390
Hi rapidos agitant bijugos, molirier ipsi
Plura tamen quam tu solerti mente nequibunt.
Ergo age, consilia atque artes nunc injice menti
Omne genus, palmae ne spes te ludat inanis.
Arte faber melior, quam viribus; arte magister
Jactatam ventis puppim regit aequore in alto;
Arte bonus vincitque alios palmamque capessit
Auriga. est agili qui curru fretus equisque,
Huc atque huc lato metam circumvolat orbe,
Nec bijugos retinet campo sine more vagantes: 400
At sapiens qui versat equos auriga volucri
Non adeo cursu celeres, metam usque tuetur,
Et gyrum flectit propior; nec tendere nescit
Lora apte, intentusque animi praeeuntibus instat,
Nunc metam, facile ut possis pernoscere, dicam.
Aridus attollit se campo stipes in ulnam,
Aut piceae aut quercus, nullo et putrescit ab imbri.
Hinc atque hinc lapides duo stant candore nivali,
Trita ubi se angustis arctat via faucibus: ampla
Circum planities cursu patet omnis in orbem: 410

Previous page

Next page


Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.