Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Previous page

Next page

-- v-388 --


Fraude mala, magnam haud latuit Tritonida, caro
Quae subito regi occurrens dedit ipsa flagellum;
Vique dea inspirans complevit pectus equorum.
Dehinc adit Admeti natum, diffringit ahenum
Atque jugum ipsa manu misero. fugere solutae
Cornipedes, temoque solo gravis incidit: ille, 480
Ante rotas curru excussus, cubitumque cruentat,
Osque simul naresque et frontem allidit; obortis
Complentur lacrimis oculi; vox faucibus haeret.
Tydides laxas dat praeter laetus habenas,
Et longe ante omnes victor volat, acre Minerva
Quando et equis robur facilis dedit, et decus ipsi.
Tydiden spatio sequitur post deinde relicto
Atrides; hunc Antilochus; notaque paternos
Hortans voce monet bijugos: Incumbite; cursum
Nunc o, nunc celeres intendite. non ego equorum 490
Esse pares jubeo Tydidae, praebuit ipsa.
Queis celerem Pallas vim praesens, et decus olli
Eximium. Atridae bijugos pertingite, cursu
Haud passi vinci rapido; ne foemina vobis
Aethe ingens probrum offundat. cur, viribus omnes
Ante alios validi, languetis? sic ego dico,
Sic et erit: non vos Nestor, velut ante, benigne
Accipiet curans reduces: at saevus acuto
Mactabit ferro actutum, si forte remisso
Praemia nunc segnes animo pejora feramus. 500
Ite igitur, cursuque alacres celerate volucri.
Haec mihi erit curae interea molirier, astu:
Tramite ut elabar (ratio nec fallet) in arcto.
Dixerat: hi, dominum veriti tam dura minantem
Intendere acres non longo tempore cursum.
Continuo Antilocho visa est via faucibus arctis,

Previous page

Next page


Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.