Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Previous page

Next page

-- v-589 --


Saepe abeat calle, in praeceps ut saepe feratur,
Consilio tenuisque ac futilis. ergo, quod actum, 700
Fer patiens: at equam tibi sum nunc ipse daturus
Sponte mea, cursu quam cepi. quin, tibi poscas
Rerum aliud si quid, quae sunt mihi cunque, libenti
Cuncta animo dederim potius, quam tempus in omne
Exciderim, rex, corde tibi, magnisque scelestus
Displiceam divis. Dehinc, fatus talia, pulchram
Duxit equam, tradens Menelao. protinus illi
Mens risit. ceu laeta seges horrentibus arvis
Ros ubi crescentes perfudit multus aristas:
Sic tibi mens risit gaudens, Menelae, sub alto 710
Pectore. Tum juveni dictis haec fatur amicis.
Ultro equidem tibi nunc cedam, Nelida, vel ira
Incensus. nec enim certe levis esse solebas
Ante hac ventosusque animi; nunc stulta juventa
Incauto vicit mentem. non nectere fraudem
Majori, meliusque et cautius. alter Achivūm
Nec quisquam e facili me nunc flexisset: at ipse
Me propter passus multa es; durosque tulistis,
Tuque, paterque tuus pro me, fraterque labores.
Idcirco et precibus flectar; curruque volucri 720
Quam merui, tibi equam donabo; sentiat omnis
Ut Danaūm pubes, non me saevo atque superbo
Esse animo. Haec fatus dedit ipse Noëmoni pulchram
Ducere equam, Antilochi socio: sibi tertia dona
Accepit, multo clarum fulgore lebetem.
Meriones auri quartus duo magna talenta
Abstulit, ad palmam quo venerat ordine. quintum
Restabat munus, phiala ingens: parte ab utraque
Hanc habilem donat Pelides Nestori Achivūm
Confessu in medio portans, et constitit ultro 730

Previous page

Next page


Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.