Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
-- v-347 --
Horrendum insonuit, sed non et rumpere durum
Aes valuit, summoque inflexa umbone pependit. 380
Inde grave Atrides aerata cuspide robur
Librans, caelicolum regem sic ore precatur.
Da, pater, ulcisci, laesit qui me improbus ultro
Nil meritum. tu sterne meis, tu, magne, scelestum
Sub manibus; ventura etiam quod noverit aetas,
Nec velit hospitium temerare, ac fallere dextram,
Officium et pensare probro. Sic deinde locutus
Ingentem magnis conjecit viribus hastam.
Transiit et clypeum, tot ferri terga, tot aeris,
Loricaeque moras vibranti cuspis acuta 390
Aere infixa, levem et tunicam juxta ilia: flexo
Ille tamen mortem devitans corpore, vulnus
Letiferum elusit. stricto citus advolat ense
Atrides; conum galeae, cristasque comantes
Et ferit assurgens: tenues at fractus in auras
Dissiluit mucro, dextramque reliquit inermem.
Suspexit caelum Atrides, et pectore ab imo
Has magno voces gemitu dedit: heu! mage laevus,
Atque nocens nemo est unus te, Jupiter, omni
E divūm numero. tibi supplex lusus inani 400
Spe sum; nec licuit scelerato a sanguine poenas
Sumere. difractus mucro est; nec pertulit ictum
Hasta mihi, valido frustra contorta lacerto.
Sic ait, atque juba comptam furiatus equina
Involat in galeam, prensumque trahebat Achivam
Intra aciem raptans: galeae retinacula molli
Aurea quae mento suberant, juvenile reducto
Angebant loro guttur: sed victor ad ipsos
Pertrahere haud potuit socios, et laude potiri
Eximia, longo nec finem imponere bello. 410
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
|