Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Previous page

Next page

-- v-314 --


Genua forent, viresque aevo florente vigerent.
Sed te, quae cunctos, domat heu vis tarda senectae;
Quae vellem capiti alterius, genibusque molesta
Ingrueret, tibi vernaret primaeva juventa. 350
Haec prior Atrides, cui Nestor talia contra:
Ipse quoque optarim fieri nunc talis, Atrida,
Qualis eram, qua luce mea confossus ab hasta
Dius Ereuthalion cecidit: verum omnia rerum
Omnibus haud tribuunt pariter dī. tunc mihi firmum
Robur erat juveni, nunc me premit aegra senectus.
Qualiscunque tamen turmas hortabor equestres,
Consilio, verbisque regens; praestare quod unum
Haec valet, ac proprium sibi munus vindicat, aetas.
Id senis est: hastam quatient, queis fervet ab aevo 360
Sanguis, et integrae solido stant robore vires.
Haec senior: gaudens ultra procedit Atrides,
Stabat ubi Peteo natus genitore Menestheus,
Acer equis, circum densi, Mavortia pubes,
Cecropidae. prudens non longe stabat Ulysses,
Atque Cephallenum, bello haud spernenda, juventus.
Horum acies nondum, cum prima in praelia Troes,
Ac Danai ruerent, secreta in parte tumultum
Bellantum audierant: dux cunctabatur uterque,
Exspectans praegressa phalanx invadere donec 370
Hostem alia inciperet, belli et tentare periclum.
Hos cernens verbis Agamemnon torvus acerbis
Increpat; iratoque has rumpit pectore voces:
O Petei proles regis, non digna parente;
Tuque, o docte dolos fraudesque, vaferrime Ulysseu,
Non pudet indecores trepidare, ac praelia inire
Nolle prius, versos alius quam fuderit hostes?
Vos primam ante aciem primos pugnare decebat.

Previous page

Next page


Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.