Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Previous page

Next page

-- v-165 --


Usque meis geritur manibus: cum denique laeti
Congestas partimur opes, tibi maxima praedae
Pars cedit; magnis ego quae mihi parta periclis
Obvenit merces, abeo parvamque, meoque
Gratam animo portans ad naves, membra labore
Fractus adhuc, saevi longo et certamine Martis.
At nunc, quod satius multo est, te, ingrate, relicto,
Cum sociis, armisque, aerata et classe per altum 210
Vela dabo; nec me indecorem tua castra videbunt
Digna, indigna pati, frustra et bellare rapacis
Ludibrium Atridae. Quae postquam talia fatus
Pelides, contra tumido Pelopeïus ore:
I, classem committe auris, ventoque ferente
Carpe fugam quavis; nec te moror, aut prece mens est
Ambire ut maneas. qui me observentque, juventque
Sunt alii mecum fortes, praeque omnibus aequus
Jupiter. I; mihi te nemo est infensior unus
Regibus e cunctis: cui semper jurgia cordi, 220
Rixaeque, pugnaeque. acer quod Marte feroci
Praestas, parce tumere; Dei sunt omnia munus.
I, puppesque tuas tecum, pubemque tuorum
Duc sedes longe ad patrias, regnaque per urbes
Myrmidonum: nec te curo jam scilicet hilum,
Nec metuo iratum. quin hoc ambage sine ulla
Praedico: mihi formosam Chryseïda Phoebus
Quando aufert; puppique mea deducta, meoque
Remige mittetur: verum Briseïda pulchram
Ipse, tuum munus, per vim tentoria ad alta 230
Rapturus veniam; noscas ut denique, Achille
Atrides quanto melior sim; nec minus alter
Horreat aequalem mihi sese attollere contra.
Sic ait: indoluit Pelides, atque sub hirto

Previous page

Next page


Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.