Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Previous page

Next page

-- v-178 --


Propter sacra premit. dura, et gravis ira deorum est.
Haec Anchisiades: tum contra Pandarus insit: 220
Magnanime Aenea, Troum dux inclyte, forti
Ille quidem similis Diomedi est omnia, longam
Et galeam, et clypeum, et bijugos, nec noscere pronum est
Sitne deus mortali aliquis sub imagine: sed si,
Quem reor, est, aliquis certe deus adstat, inani
Ille humeros tectus nebula, fatalia praesens
Ipse manu qui tela viri pro corpore longe
Amovet, atque alio detorquet flexa. sagittam
Misi ego letiferam certe modo; fixaque dextro
Est humero penitus trans aerea texta, putabam 230
Jamque virum ad nigras Orco demittier umbras.
Nec tamen edomui, nec telo exstinguere pestem
Hanc potui. votis aliquod male numen amicum
Obstitit, atque meas lusit spes, orsaque vana.
Cominus, ut cupiam, nequeo tamen ire, jugales
Nec mihi enim, nec currus adest, quem scandere possim.
Undenos demens qui currus aede reliqui
In patria pulchrosque, et firmo robore nuper
Compactos: obtenta omnes circumque, supraque
Vela tegunt: at equi prope stant, et candida pingues 240
Hordea vescuntur, floremque siliginis almum.
Saepe senex, bellique omni catus arte Lycaon
Saeva domo ex alta gradientem ad bella jubebat
Ducere equos, curruque instantem in praelia Troas
Hortari: at jussis renui parere paternis
Stultus, equis parcens, ne, dum concludimur arctis
Moenibus obsessi, plena ad praesepia largo
Adsuetos victu, fruges ac pabula tandem
Deficerent. ergo liqui; ac pedes, atque sagittis
Adveni Iliacas, arcu et male fretus, ad oras; 250

Previous page

Next page


Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.