Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Previous page

Next page

-- Homer-v-218 --


Ingentem in capulo dextram: dein impulit ensem
Horrendum retro, vaginaque abdidit alte,
Praesenti nequaquam ausus non cedere divae.
Ergo tecta Jovis Pallas, divūmque petivit 270
Concilium: Atridae rursus maledicere coepit
Pelides, fuditque irato haec turbidus ore:
Vino plene, canisque oculos, cervique fugacis
Corda gerens, nunquam cum pube ad praelia, nunquam es
Ausus ad insidias cum primis ire virorum.
Quippe putas mortem, belli tentare pericla.
Multo etenim praestat Danaūm per castra, vel uno
Si quis te laesit verbo, mutireque contra
Est ausus, grassari odiis, pretiumque laboris
Eripere, et praedae quidquid virtute paravit. 280
Rex populi haud pastor, sed foede vorator. inertes
Inter enim regnas: quod ni foret, haec foret hercle
Nunc illata tuae postrema injuria genti.
Sed tibi praedico, regum et violabile nulli
Jusjurandum addo. sceptrum hoc regale, quod umbras
Et virgulta unquam non fundet, stirpe recisum
Ut semel est, posuitque comas, et brachia ferro,
Olim arbos, auro inclusum gestamen Achivi
Nunc manibus versant reges, queis Jupiter auctor
Servandasque dedit leges, dicendaque jura: 290
Hoc ego nunc testor sceptrum regale, futurum
Tempus, cum Danaūm nemo non optet Achillem,
Cum nequeas rebus lapsis, Atrida, levamen
Ferre ullum, frustra moerens, ubi milia passim
Leto multa dabit ferus Hector, strataque ferro
Corpora acervatim campis confusa jacebunt.
Tunc tristes tibi discerpent praecordia curae,
Tunc te damnabis frustra, feroque pigebit

Previous page

Next page


Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.