Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Previous page

Next page

-- Homer-v-80 --


Et retinete aciem, celeri circum omnia cursu
Lustrantes. cohibete viros, turbamque ruentem,
Ante fugax portis quam se inserat; et cadat ipsis
Uxorum in manibus, risusque fit hostibus ingens.
Inde, ubi jam vestra firmatae voce phalanges
Constiterint, nos heic, quando est pugnare necesse,
Qualescunque gravem contra pugnabimus hostem.
Tu citus interea plantis pernicibus urbem,
Hector, adi; et nostrae dic matri: Palladis aedem
Se ferat ad celsam, summae quae praesidet arci, 100
Atque fores templi pandat, peplumque repostis
Eximium ipsa legens de vestibus, et sibi carum
Prae cunctis, thalamo quotquot servantur in alto;
Collocet in genibus divae, atque ingentia sacra
Spondeat, intacta bis sex cervice juvencas:
Si Troas miserata, urbi dea magna supremam,
Conjugibusque velit, gnatisque avertere pestem:
Si dirum Iliacis Tydiden arceat ipsa
Moenibus; immani miscet qui tristia dextra
Funera, bellator nullo non major Achivūm. 110
Nec tanto terrore unquam nos perculit ipse
Aeacides diva, ut perhibent, Nereïde natus.
Quippe furit sine more atrox, per bella ruenti
Nec potis est valido par quisquam obsistere nisu.
Haec Helenus: fratri paret bonus Hector, et alto
Confestim curru, cinctus fulgentibus armis,
Desilit; ac, longo praefixa hastilia ferro
Bina manu magna quassans, interritus omnes
Fert se per cuneos celeri pede, vimque suorum
Suscitat, atque animis cunctos audacibus implet. 120
Continuo exarsit pugna ingens: agmina Troës
Convertere, pedem Grajūm conterrita pubes

Previous page

Next page


Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.