Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Previous page

Next page

-- v-158 --


Urbe virum Proetus, multo qui maximus inter
Argivos opibus florebat; Jupiter altus
Subdidit egregium juvenem cui sceptra gerenti.
Arsit enim Proeti conjux Antea, pudicum 190
Blandis sollicitans precibus mala Bellerophonten.
Nec tamen evaluit constantis vincere mentis
Propositum, rectoque animi pervertere sensus.
Ergo regem adiit mendax, ac talia fatur:
Aut morere, infelix, aut morti Bellerophonten,
Ut meruit, demitte, tuos violare nefando
Crimine conatum thalamos, inferre pudori
Atque meo labem. Fallaci has ore querelas
Saeva dedit mulier: subita rex credulus ira
Intumuit: sedenim juvenem demittere leto 200
Haud voluit, veritus divos, ac foedera sancta
Hospitii; at Lyciae longinquas misit ad oras,
Inscriptasque notis letalibus, atque plicatas
Ferre dedit tabulas, soceroque ostendere jussit;
Indicio ipse suo miseranda ut morte periret.
Hic postquam in Lyciam, Xantique ad flumina venit
Non sine dīs, juvenem rex multo excepit honore,
Hospitis adventu laetus; taurosque novenis
Ille novem mactans patrum de more diebus
Instituitque dapes, divūmque adolevit honores. 210
Inde ubi dena diem mortalibus extulit almum
Exoriens Aurora, notas et signa poposcit
Ostendi, Proeto ab genero quaecunque ferebat.
Quae postquam agnovit, saevisque inclusa tabellis
Perlegit mandata oculis; mora nulla, profectum
Indomitam jussit prosternere morte Chimaeram,
Monstrum horrendum, informe, atrox, nec semine cretum
Mortali. ante leo, postremo corpore serpens

Previous page

Next page


Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.