Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
-- v-181 --
Squameus, in medio capra ingens, ore vomebat
Caeruleam vasto flammam. crudele peremit 220
Ille tamen monstrum, divūm non vana secutus
Auguria. hinc Solymūm genti (nec durior ulla
Usquam pugna fuit) regis jussu intulit arma.
Fudit Amazonium post haec interritus agmen.
Huic aliam struxit rex fraudem. nanque rediret
Cum bello victor, Lyciae fortissima pubis
Corpora delegit, mediumque obsidere furto
Jussit iter. quorum rediit pars nulla; sed omnes
Liquit humi exanimos invictus Bellerophontes.
Ergo ubi progenitum caelesti semine tandem 230
Comperit, ingenti reducem complexus amore
Detinuit, thalamo gnatae dignatus et ultro est,
Dimidium et regni genero concessit honorem.
Cui simul et Lycii partem praedivitis agri
Eximiam dederunt, hortos, pomaria, silvas,
Arvorum et gleba felices ubere tractus.
Ternam olli prolem regalis nupta creavit,
Isandrum, Hippolochum, formosam Laodamiam.
Laodamia Jovi magno placuitque, deorum
Et similem peperit clarum Sarpedona bello.
At mala cum miserum premeret fors Bellerophonten
Ipsum etiam tristes cunctorum denique passum
Iras caelicolum; campis errabat Aleis
Solus, devitans hominum vestigia, luctu
Indulgens; tacitis carpens sua pectora curis.
Isandrum, claros acer dum bella gerebat.
In Solymos, torvus Mars dura morte peremit:
Irascens pulchram Latonia Laodamiam
Virgo suis stravit nec opina morte sagittis.
De tribus Hippolochus restat nunc scilicet unus 250
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
|