Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Previous page

Next page

-- v-229 --


Nunc age, queis tecti, mutemus, si placet, arma.
Haec quoque ut hospitio veteri nos jungier omnis
Turba sciat, quae nos circumstat densa loquentes.
Haec postquam effari, celsis de curribus ultro
Desiluere, manusque in mutua foedera jungunt,
Dantque fidem, accipiuntque animis concordibus ambo.
Heic Glauco mentem exemit Saturnius, arma
Aurea ut oblitus pretii mutaret ahenis, 290
Aequa novem accipiens, bubus centum aequa rependens.
Hector at ad fagum, Scaeaeque ad limina portae
Ut venit, Troum uxores, nataeque frequentes
Occurrunt; moestaeque rogant, natique, virique,
Et fratres quid agant rerum, carique propinqui.
Ille omnes delubra deūm jubet ordine adire
Orantes veniam: multis nam fata parari
Tristia, et ingentes Teucris instare dolores.
Inde ubi jam Priami tecta ad regalia venit,
Ampla ubi porticibus stabat domus, atque corusco 300
Quinquaginta inerant thalami de marmore, junctis
Mutua parietibus connexi, regia proles
Multa ubi Priamidum nuptis sociata cubabat:
Bisseni contra thalami de marmore, eodem
Structi opere, inque vicem juncti, regalibus intra
Aurea quos generis sedes, lectique parati;
Heic illi occurrit genitrix, ut forte ferebat
Laodicen sese ad caram, quae scilicet omnes
Vincebat forma Priami pulcherrima natas;
Atque manu arripuit retinens, ac talibus infit. 310
Nam cur, nate, feri linquens certamina belli
Venisti? duro num saevi moenia Graji
Marte premunt; arcemque petis, supplexque supinas
Rite Jovem ad magnum properas attollere palmas?

Previous page

Next page


Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.