Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Previous page

Next page

-- v-257 --


Sed tamen heic paullum consiste, ut dulcia promens
Vina feram, libesque Jovi, dīsque omnibus; ipse
Dehinc potans firmes vires, ac fessa labore
Membra leves. augent robur nam dulcia fessis
Vina viris: ut tu nunc fessus, civibus, urbi
Atque tuae auxilium dum fers, regnisque paternis.
Hector ad haec: Ne vero, inquit, ne dona Lyaei,
O mater veneranda, effer, neu membra resolve,
Vimque meam; enervis ne dura in praelia cessem.
Nec manibus fas illotis libare supremo
Vina Jovi, nec fas pollutum caede, cruento
Perfusum et tabo, votis placare Tonantem.
Tu potius matres in coetum coge, Minervae
Et templo fer tura; ostroque, auroque coruscum
Ipsa legens peplum, pulchrum, ingens, ac tibi carum
Prae cunctis, thalamo quotquot servantur in alto, 330
Genua loca supra divae; atque ingentia sacra
Sponde, non talia bis sex cervice juvencas,
Si Troas miserata, urbi dea magna supremam,
Conjugibusque velit, natisque avertere pestem;
Si dirum Iliacis Tydiden arceat ipsa
Moenibus, immani miscet qui funera dextra.
I, mater, donisque instans, votisque, potentem
Flecte deam. Ipse Parin viso; si forte ciere
Ad bellum possim; si me audiat. ima dehiscat
Illi utinam tellus, Teucris, Priamoque deūm rex, 340
Priamidum et generi, noxamque, et dedecus ingens
Quem dedit, obscuro quem si demittier Orco
Adspiciam, laeterque animo, longique laboris
Me rear, et longae jam nactum oblivia curae.
Sic ait: Illa domum rediit, celeresque vocavit
Ancillas. jussae festinant ocyus urbem

Previous page

Next page


Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.