Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Previous page

Next page

-- v-392 --


Qua gressum intulerat; qua se jam reddere castris
Mens erat. hanc adeo propior jam jamque subibat.
Ecce autem lacrimans, et cursu concita conjux
Andromache, dii clarum genus Eetionis;
Thebam, et Hypoplacios magna ditione tenebat
Qui Cilicas, Placii nemorosa in valle virentis; 480
Occurrit subito venienti; sola secuta
Quam nutrix festina sinu trepidante ferebat
Hectoriden parvum, unigenam, pulchrumque nitenti
Os astro similem; genitor quem nomine dixit
Ipse Scamandrion, ast alii Astyanacta vocabant,
Urbem quod suerat solus tutarier Hector.
Lumina cui roseo arridens defixit in ore
Tum pater. Andromache lacrimis adflabat obortis,
Sicque, viri dextram dextra complexa, locuta est:
Infelix, tua te perdet fiducia. gnati 490
Nec durum infantis miseret? nec conjugis, aede
Quae sola in vidua linquar? cuncti agmine denso
In te nanque ruent, certi unum perdere, Achivi.
At mihi desertae satius fuat ire sub umbras.
Nam miserae quid jam, conjux, te morte perempto
Restabit, praeter lacrimas, luctumque, doloremque
Assiduum? mihi non pater est, non optima mater.
Patrem nanque dedit leto mihi dius Achilles,
Vastavitque urbem Cilicum Thebam, inclyta portis
Moenia praecelsis. leto dedit Eetiona: 500
Nec tamen et spoliare ausus venerabile corpus;
Sed parcens, ut erat, cinctum fulgentibus armis
Imposuitque rogo, bustum et super addidit ingens
Terra onerans: ulmos circum posuere virentes
Nymphae Orestiades, magni Jovis aurea proles.
Et fratres, habui quos septem, luce sub Orcum

Previous page

Next page


Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.