Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Previous page

Next page

-- v-475 --


Jupiter, ac magnum colitis quae numina caelum
Omnia, et hic multo facite ut praesignis honore,
Qualis ego, in Teucris clarescat. robore praestet,
Vique animi; et regno fortis potiatur avito:
Atque aliquis, pugna reducem dum cernit, Hic ipsum
Virtute, exclamet, vincit, factisque parentem:
Et spolia hostili referentem foeda cruore
Excipiat gaudens laetanti pectore mater.
Sic ait, ac puerum maternas tradit in ulnas.
Illa sinu exceptum fragranti fovit, et ore 580
Moesta renidenti quiddam lacrimabile risit.
Quam vir, blanda tuens, fortem et miseratus iniquam,
Demulsitque manu, dulcique affatus amore est:
Pone modum lacrimis, nec saevo indulge dolori
Me propter, dulcis conjux. me nanque virorum
Haud quisquam praeter fatum demiserit Orco: .
Effugere at fatum nulli, reor, obtigit unquam,
Ut semel est natus. fortem hoc, hoc vincit inertem.
Verum age, jamque domum rediens telamque, columque,
Foemineum quae cura genus decet una fatiget, 590
Exerce, ac famulas hortare ad pensa. virorum
At quod opus, bellum, duri et certamina Martis,
Curabunt Troësque alii, praeque omnibus Hector.
Sic ait, atque solo se acclinans, tollit equinis
Terribilem cristis galeam. digressa petebat.
Illa domum interea, respectans, udaque fletu.
Quo simul ac venit, tectis et se intulit altis,
Visa gravi cunctis incendit pectora luctu.
Hectora lugebant cunctae vivum, atque vigentem;
Nec reducem a pugna sperabant posse reverti; 600
Effugere atque manus validas et robur Achivum.
Nec longum thalamo Paris est cunctatus in alto;

Previous page

Next page


Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.