Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Previous page

Next page

-- v-126 --


Indigus, egregias cui tot fors aequa dedisset
Res, quot pulchra mihi multo e certamine dona
Attulerunt primi cursu pernice jugales.
Septem praeterea forma praestante puellas
Lanificae adjungam doctos opus omne Minervae,
Lesbidas; ipse mihi, cum Lesbo est ille potitus, 160
Quas legi e cunctis famulas. Briseïda raptam,
Insuper adjiciam, dīs hoc jurare paratus;
Testibus: intactam reddi, probroque remotam
Longe omni, atque meum, nunquam tetigisse cubile.
Confestim haec aderunt simul omnia, moenia Trojae
At faciles dederint si tandem evertere divi,
Aere cavam aggesto princeps, auroque carinam
Compleat ingrediens, captam cum venerit hora
Partiri Danais gazam; et sibi Troadas inter
Ipse legat primus vicenas, plurima rarae 170
Post Helenam caelo attollat quas gloria formae.
Si vero patrium remeabo victor ad Argos,
Felices, gleba et foecundos ubere campos;
Ille mihi gener esto; ipsi nec cedat honore.
Unicus in magna qui re nutritur, Oresti.
Tres adeo gnatas mihi nunc domus educat alta
Chrysotheminque, et Laodicen, atque Iphianassan.
Harum unam, gratamque animo, nullisque repensam
Muneribus, ducatque domum, dotemque puellae
Accipiat tantam, quanta ulli haud obtigit unquam. 180
Septem olli addicam florentes civibus urbes,
Cardamylen, Enopenque, herbosam in saltubus Hiram,
Et Pheras, clarum nomen, pratisque virentem
Antheam, pulchramque Aepeam, et Pedason uvis
Felicem. maris hae non longe a portubus omnes,
Litoreaque Pylo distant, lateque coluntur

Previous page

Next page


Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.