Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Previous page

Next page

-- v-302 --


Servati afficient, tollentque ad sidera laude,
Hectora si leto sternas, cum turbidus ira, 380
Insanaque tumens rabie, te cominus ipsum
Invadet. sibi nanque parem negat improbus ullum
Esse virūm numero ex omni, quoscunque carinae
Advexere cavae Trojani ad litoris oras.
Haec Ithacus; contra quem talibus orsus Achilles.
O Laërtiade solerti pectore Ulysse,
Haec me opus est, omni sine fuco, vera profari,
Consiliumque, animique imos expromere sensus;
Ne vanis frustra precibus, quaestuque molesto
Me sine fine aliusque aliusque obtundere pergat. 390
Odi ego, Plutonis velut ostia nigra, sub alto
Pectore qui celant aliud, falsaque loquuntur
Voce aliud. quae certa ergo sententia dicam.
Me non Atrides Agamemnon flexerit, ullus
Nec Danaūm: assidue pugnantem gratia quando
Nulla sequi, longique operis compendia fuerant.
Aequa etenim pars est cessanti, et dura gerenti
Bella; cadunt aeque, strati sine honore, bonique,
Ignavique, labor quos longus conterit, et qui
Immunesque operum degunt, curaque soluti. 400
Nam quid ego majusve habeo, meliusve, laborum
Anxius ingenti postquam sub mole periclis
Objeci caput hoc duro in certamine pugnae?
Illa velut, pullis quae fert implumibus escam
Praedae quidquid, avis, nacta est; se negligit unam
Interea, macieque horret jejuna: peregi
Sic et ego multas somni sine munere noctes,
Atque dies toties duro sub Marte cruentos,
Istorum pro conjugibus dum praelia obire
Usque juvat, tristique ipsum me opponere leto.

Previous page

Next page


Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.