Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Previous page

Next page

-- v-569 --


Ingentem, et saevos compescens corde furores.
Cuncti una patriam divi ingemuere per aedem.
At matri cupiens Vulcanus demere curam,
Caelicolis haec in mediis ita farier orsus:
Quis probet haec autem? vel quis ferat esse deorum
Hanc tantam primis rixam pro gente pusilla
Terrigenum, et subito misceri cuncta tumultu?
Haec inter quem laeta juvent convivia, largae 690
Atque dapes; quando vincunt pejora? parentem,
Illa quidem per se quanquam sapit, attamen ipse
Hoc moneo: patrem contra ne pugnet, at iram
Obsequio vincat verbis ne rursus acerbis
Saeviat, ac nobis epulas et gaudia turbet.
Quippe etenim, si forte velit, nos sedibus altis
Deturbare poli possit, qui vi anteit omnes
Horrendumque ciens tonitru, et flammantia torquens
Fulgura. Tu, genitrix, verbis placare minacem
Blanda para: facilis flecti est; placidusque bonusque 700
Continuo fiet, nec tristes proferet iras
Longius. Haec dicens surgit de sede, rotundum
Inque manus cyathum matri dedit, atque ita fatur.
Quidquid id est, mater, ferto aequa mente, molestum
Sit licet, heic videam scissam ne forte pudendis
Verberibus, nec opem possim tibi ferre vocanti
Auxilium; frustra sed cogar flere. Tonantem
Haud facile est magnum contra contendere vires.
Et quondam, memini, mater, tibi ferre volentem
Auxilium, arripuitque pede, et jaculatus ab alta est 710
Aede procul. tota, quam longa est, luce ferebar
In praeceps longe magnum per inane. cadente
Sole, super Lemnum cecidi. excepere benigne
Sinties infractumque artus, animamque trahentem

Previous page

Next page


Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.