Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Previous page

Next page

-- v-22 --


Et galeae, atque virūm jacuit sub gurgite pubes
Inclyta semideūm. spumantia Phoebus Apollo
Horum cuncta simul convertitque ora, novenos
Perque dies muro laxis immisit habenis. 30
Interea caelo mittebat Jupiter imbrem
Perpetuum, eluvie magna demersa periret
Ocyus ut moles; sublatumque ipse tridentem
Neptunus dextra gestans ducebat aquosum
Agmen, cuncta solo et vellens disjecit in undas.
Fundamenta, labor quae Grajūm jecerat ingens,
Stipitibusque altis, saxoque exstructa molari;
Omnia et aequavit late ad rapidum Hellespontum.
Inde, ubi disjecti nusquam vestigia muri
Restabant, multa litus complevit arena, 40
Dimisitque amnes, rursum se ut conderet alveo
Quisque suo, puras ubi suerat volvere lymphas.
Sic murum Neptunus erat Phoebusque daturus
Exitio, tum circa ingens clamorque virorum
Pugnaque fervebat; celsa et tabulata sonabant,
Aeriae et densa telorum grandine turres.
Ad naves Danai pressique, Jovisque flagello
Edomiti, saevi metuebant Hectoris iras,
Horrendam et faciem. nigrae par ille procellae
Ut prius exercet Martem, et ruit acer in hostem. 50
Qualis aper, leo vel torvus, juvenumque canumque
Venantum in turbam dat sese robore multo
Efferus: hi densantque agmen, contraque resistunt
Crebra manu valida torquentes tela: movetur
Ille nihil, nec corde pavet, nec tuta capessit
Digrediens, mortem nec vitat; seque cruentus
Versatque, immittitque viris. quacumque furens se
Intulit, ingentem pubes dat versa tumultum.

Previous page

Next page


Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.