Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Previous page

Next page

-- Homer-v-102 --


Sunt praestare alios, se dempto scilicet uno,
Cui nemo primae certabat laudis honore.
Hi, postquam densi junxerunt mutua sese
Tergoribus duris taurorum, cominus ibant
In Danaos incensi animis; nec posse teneri
Sperabant, rapido inciderent quin puppibus actu.
Sic Troësque animis, sociique, volentibus ultro
Consilio parent, dederat quod mente sagaci 130
Polydamas. monitus sprevit praeceptaque solus
Asius Hyrtacides; voluit nec linquere ibidem
Aurigamque et equos: curru sed vectus in alto
Ad naves ibat: demens! quem triste manebat
Fatum illic; nec erat, sibi quod promisit, ovanti
Curru Dardanias rediturus victor ad arces.
Parca virum tristes misit nanque ante sub umbras,
Deucalidae magni perfossum pectora telo.
Egit enim currum laeva ad navalia, pubes
Qua Grajūm, e campo rediens tremefacta, ruebat. 140
Nec valvas nactus clausas, atque objice fultas,
(Portarum nam claustra viri patefacta fugaci
Praebebant turbae; siquis de clade superstes
Adveniat, seque ad naves in tuta receptet)
Turbidus huc advertit equos, mora nulla, frementes
Clamore at socii post terga sequuntur acuto,
Freti armis; nec posse putant consistere Grajos,
In curvas trepido quin se dent pectore puppes.
Pro stulti, ac vana tumidi spe! limine in ipso
Invenere virūm par nobile, bellipotentum 150
Progeniem Lapithum, Polypoeten patre creatum
Pirithoo, atque parem Marti virtute Leontea.
Hi duo pro portis, fulgentes aere corusco,
Stabant. Aëriis procero vertice densae

Previous page

Next page


Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.