Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
-- v-216 --
Pleurone in tota, celsa et Calydone regebat
Aetolūm populos, multo dīs aequus honore)
Idomeneu, Cretum rex inclyte, nunc ubi Grajūm
Virtus, atque minae tot, quas jactare solebant?
Idomeneus contra gemitu cui talia reddit:
Magne Thoa, nemo, fallunt ni me omnia, nunc vir
Culpari dignus. scimus tractare cruentum
Omnes Martis opus; nulli tremefacta pavore
Torpent corda, piger nec segni pectore quisquam
Devitat pugnam: Saturnius at, reor, ille, 260
Vertit cuncta suo qui nutu, Jupiter Argo
Vult procul, indecori perdi omnes funere Achivos.
Verum age, tu, belloque bonus, suetusque, remissum
Siquem forte alium videas, hortarier; et nunc,
Ne cessa pugnare, hortari et quenque virorum.
At rector maris: Idomeneu, ne Troica linquat
Arva utinam, redeatque domum; sed stratus ab hoste
Ludibrium heic jaceat canibus, quicunque, remissa
Pugna, hodie, ac positis lentus cessaverit armis.
Huc ades ergo, humeris loricam indutus ahenam. 270
Haec opus est una curemus, si quid Achivam
Vel duo rem pariter possimus forte juvare,
Saepe etiam imbelles, collato robore in unum,
Profuerunt. quid nos, haud tantum caedere ferro
Vulgus iners, primis sueti at pugnare virorum?
Haec fatus, rediit rursum deus, aspera pugna
Gliscit ubi. Idomeneus postquam in tentoria venit,
Fortibus arma humeris circumdat, binaque dextra
Corripit aerata fulgentia cuspide tela.
Tum celer ad pugnam graditur; ceu fulgur, Olympo 280
Quod pater ipse manu vibrans demittit ab alto,
Jupiter, ostentum mortalibus, undique clarum
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
|