Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
-- v-244 --
Diffundit jubar, et multo fulgore coruscat:
Sic heros in bella ruens fulgebat, et arma
Horrendam circum jactabant aerea lucem.
Ecce autem, egresso vix dum sua septa, minister
Meriones, bello clarus, sese obtulit ipsas
Ante fores, veniens hastam sibi sumere; visum
Idomeneus quem sic verbis compellat amicis:
Velox Merione, ante omnes mihi care sodales, 290
Clara Moli soboles, nam cur huc, praelia linquens
Venisti? num vulnus habes, atque intus adacta
Affligit laesum cuspis? mihi nuncius illinc
Anne venis? qui jam festino; deses inerti
Nec requies, at pugna placet, Martisque labores.
Ille refert: Cretum Idomeneu rex inclyte, siqua
Hasta tibi superest intra tentoria, veni
Sumpturus: nam, qua pugnabam fretus; in aereo
Deïphobi clypeo fracta est immane furentis.
Idomeneus contra fatur cui talia: Et unam, 300
Et tibi vicenas, si fert ita corde voluntas,
Invenies intus; stant omnes pariete claro
Adnixae; quas tot caesis ego victor ademi
Trojugenis: nec enim pugno, reor, eminus hosti
Bella gerens. multae idcirco mihi scilicet hastae,
Et galeae, clypeique aerato umbone tumentes,
Loricaeque graves, horrenda et luce coruscae.
Tum sic Meriones, prudenti mente, vicissim:
Et mihi Trojugenum exuvias tentoria servant
Omne genus: sed longe absunt, ne sumere possim. 310
Nec mihi enim languet vis lento in pectore: primos
Inter at Argivūm sto, cum certamina belli
Dura vocant. alium, pugno dum strenuus hosti,
Fors aliquem lateo; tu certe noscis, opinor
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
|