Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Previous page

Next page

-- v-430 --


Cum patrias coleret sedes, aequalibus una
Quod cunctis forma insigni praestabat, et omni
Docta opere, atque animi solerti mente. puellam
Ergo sibi thalami sociarat foedere nulla 510
Inter Trojugenas ulli vir laude secundus.
Hunc dedit Idomeneo forti maris arbiter alti
Mactandum, ipse oculos mulcens, formosaque membra
Praepediens. nec jam poterat gressumve referre,
Aut vitare hostem: sed, qualis saxea pila
Stat, vel celsa arbos frondoso vertice, stantem,
Immotoque artus torpentem corpore, pectus
In medium valida Cretum rex perculit hasta,
Loricaeque gravis perrupit ahenea texta;
Fida prius juveni quae mortem arcere solebat, 520
Tum raucum insonuit ferro diffissa: fragorem
Ille dedit terrae afflictus, defixaque cordi
Hasta imo, cor dum trepidat, simul illa tremebat.
Robur ibi Mavors, anima fugiente, remisit.
Idomeneus magnum clamavit laetus, amaris
Deïphobum et verbis irridens, talia fatur:
Deïphobe, an videor sat reddere digna, peremptum
Contra unum qui tres dederim? jactator inepte,
Huc ades, atque manum confer, consistere coram
Nec pigeat. nosces qualis Jove cretus ab alto 530
Hunc veni. magnum Cretae Minoa potentis
Rectorem genuit nam Jupiter; edidit ille
Laudibus eximiis florentem Deucaliona,
Amplae Deucalion me Cretae regna tenentem,
Multa virūm parent cui milia, quemque carinae
Huc vexere tibique, patrique, aliisque futurum
Trojugenum exitio. Idomeneus haec fatur; at anceps
Deïphobus pendensque animi versabat, in agmen

Previous page

Next page


Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.