Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Previous page

Next page

-- v-455 --


Iliacum cedens retro sibi quaereret omni
Unum aliquem e numero comitem, discrimen adiret 540
An solus. potior visa haec sententia menti est,
Iret ut Aeneam ad magnum; qui, praelia vitans
Agmine in extremo stabat, bellator iniqua
Mente ferens, quod Marte bonum, primisque virorum
Certantem, Priamus nullo accipiebat honore.
Hunc adit, atque citus verbis compellat amicis:
Magnanime Aenea, Teucrūm fortissime ductor,
Nunc fer opem, caraeque viro succurre sororis
Exanimi, affinis mentem si cura remordet
Ulla tui. citus huc sequere: Alcathoo simul ambo 550
Forti ut opem, Grajis ne cedat praeda, feramus:
Alcathoo, patria qui te nutrivit in aede
Infantem educens puerum; quem jam inclytus hasta
Idomeneus dulci spoliavit lumine vitae.
Sic ait, incenditque animum. ruit incitus ergo
Idomeneum contra, flagratque cupidine pugnae.
At non Idomeneus visu est conterritus; usquam
Nec fugit, mollis veluti puer; acer ibidem
Sed mansit. ceu torvus aper vi fretus in altis
Montibus, opperiens turbamque, infestaque tela 560
Venantum, solo in saltu stat; terga superne
Horrescunt setis; ardentes igne corusco
Horrendum micuere oculi; frendetque, recurvos
Et dentes acuit, turmas arcere paratus
Atque canum, atque virūm: sic heros Lyctius, usquam
Ille pedem haud referens, visum imperterritus, audax
Aeneam, adversa venientem e parte, manebat;
Voce tamen socios inclamans; oraque ad acrem
Ascalaphum obvertens, Aphareaque, Deïpyrumque,
Antilochumque, et Merionen, Mavortia doctos 570

Previous page

Next page


Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.