Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Previous page

Next page

-- v-810 --


Huc propius consiste: quid Argivos male terres,
Infelix? varias Mavortis novimus artes
Nos etiam; nec tu, sed tristi Jupiter ille
Nos domuit flagro infensus. vastare carinas
Vana tibi sperat nunc mens; at, pellere vim vi
Quae valeant, etiam nobis sunt tela, manusque. 960
Capta magis nostro, vastataque Marte peribit
Ilios alta, opibus dives, multaque beata
Prole virūm. atque adeo tibi tempus jam reor ipsi
Instare, hinc fugiens tremefacto ut corde precere
Atque Jovem atque alios divūm, cupiasque volucri
Accipitrum penna celeres magis ire jugales,
Pulvereum qui te per campum ad moenia cursu
Praecipiti referent. Haec fanti apparuit ales
Ecce Jovis dextra altivolans de parte superne.
Agnovere omen laeto clamore secundum 970
Grajugenae; magnus reddit cum talia contra
Priamides: Ajax jactator, garrule, inepte,
Nam quid ais? quas tu nugas, quae monstra locutus?
Sic utinam claro genitor mihi Jupiter esset
Altitonans, partu et me regia lucis in auras
Fudisset Juno, templisque arisque dicatis,
Quo Pallas, vel quo Phoebus dignarer honore;
Exitium ut Danais feret haec lux omnibus, utque
Hos inter stratus leto simul ipse jacebis,
Stare loco, et conferre gradum, longamque manere 980
Hastam hanc ni renuis; tibi quae florentia morsu
Membra gravi figet: procurvo in litore Achaeas
Stratus ut ad naves immani viscere, multo
Et pingui longum pascas avidasque volucres,
Atque canes. Hector sic fatus protulit ultra
Gressum audax. socii magno clamore sequuntur.

Previous page

Next page


Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.