Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Оperis ratio (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica (), 218 versus, verborum 7485, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - praefatio; prosa - dedicatio; paratextus] [word count] [kunicriliasoperis].
Previous page

Next page

-- xlii --

meque polliceor de me, deque illo, non aliud judicaturum, quam quod a vobis sensero judicari. Id judicium ut possit fieri, erit profecto non inopportunum, si eorumdem, quos supra recitavi, Homeri versuum, post Tullianam, et meam, afferatur etiam haec HELII EOBANI HESSI INTERPRETATIO.
Quare agite, o socii, reliquum durate, brevesque
Temporis expectate moras, dum scire queamus,
Verane vaticinans praedixerit omnia Calchas,
Aulidis in portum piscosae quando subistis
Navibus Argivi, Priamo Trojaeque ferentes 5
Exitium. quia vos illic ad sacra fuistis
Exta deūm testes, praeter quam, quos mala fato
Parca tulit. meminisse potestis tempore ab illo,
Quo nos ad positam dīs immortalibus aram
Sacra parabamus, densis qua plurima ramis 10
Umbrabat platanus, subter quam frigida puro
Unda resultabat rivo; quo tempore visum
Est ingens nobis monstrum. draco terga cruentis
Distinctus maculis, arae sublapsus ab imo
Prosiluit pede; sic Saturnius ipse volebat. 15
Ipse vago lapsu ramos amplexus in altam
Evasit platanum, tetigitque cacumina, quorum
Nidus in arce fuit, numero bis quatuor intus
Passeris includens pullos; qui frondibus altis
Haerentes exsultabant implumibus alis. 20
Quos omnes, vano matrem stridore vocantes,
Cum draco pestifero depastus dente fuisset,
Ipsam etiam matrem, circum sua pignora frustra
Sollicitas querulis quatientem vocibus alas,
Corripuit, nonamque avidam demisit in alvum. 35

Previous page

Next page


Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Оperis ratio (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica (), 218 versus, verborum 7485, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - praefatio; prosa - dedicatio; paratextus] [word count] [kunicriliasoperis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.