Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Оperis ratio (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica (), 218 versus, verborum 7485, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - praefatio; prosa - dedicatio; paratextus] [word count] [kunicriliasoperis].
IMPRIMATUR,
Si videbitur Reverendissimo Patri Sacri Palatii Apostolici Magistro. F. A. Episcopus Montis Altis ac Viceregens.
APPROBATIONES.
Quod literati homines bene multi, sed in Graecis literis non admodum versati jamdiu vehementer optabant; tandem aliquando repertus est, qui cum Graece Latineque optime sciret, tum poetarum omnium facile principem Homerum ita SS. D. N. ab epistolis latinis. Quamquam Homericae Iliados Poëma, aetatum ac nationum omnium plausu atque admiratione celebratum, jam inde ab literarum in Italia restauratione, sapientissimorum Principum cura latinis versibus reddi coeperit; constat tamen, nullam ad hanc usque diem Epici incomparabilis versionem prodiisse, quae aut germano latini sermonis nitore, aut exacta Homericarum venustatum repraesentatione, aut denique numerosa quadam ac sublimi versuum magnitudine delicatis harum rerum aestimatoribus undecumque satisfaciat. Dolendum quidem est, viros aliquot eruditissimos, qui superioribus saeculis ad hanc scriptionem animum appulerant, Philelphos scilicet, Politianos, Floridos, sive morte interceptos, sive aliis lucubrationibus distentos, incoeptum opus urgere, atque ad umbilicum perducere minime potuisse. Nam, qua erant ingenii praestantia, et graecarum latinarumque literarum scientia, fortasse difficilem hanc, quam animo praeceperant, metam feliciter attigissent. Philelphus quidem maximis a Nicolao V. propositis praemiis hanc provinciam incredibili ardore susceperat; Pontifex enim doctissimus idem ac munificentissimus, praeter aedes in urbe pulcherrimas, et lautissimum praedium in agro Romano, decem millia aureorum nummum eidem dare constituerat, si Iliada atque Ulysseam latine vertisset. At inopinata tanti Pontificis mors effecit, ut Philelphus spe ingentium praemiorum frustratus, alio industriam suam, cogitationesque converteret. Politianus autem non tam Magni Laurentii Medicis liberalitate et patrocinio illectus, quam, ut ipse de se fatetur, natura atque aetate ad Homeri blandimenta proclivior, quum Homericam tubam jam inde ab adolescentia latinis versibus tractare coepisset, incredibilem in Italia universa de se expectationem excitaverat. Neque dubium erat, quin in difficillimo opere perficiendo caeteris omnibus palmam esset praerepturus. Inerat enim ei praeter admirabile ingenium, judicium etiam acerrimum et tanta rerum cognitio, atque ubertas verborum, ut solus ad graecas veneres pro dignitate
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Оperis ratio (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica (), 218 versus, verborum 7485, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - praefatio; prosa - dedicatio; paratextus] [word count] [kunicriliasoperis]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.