Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Оperis ratio (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica (), 218 versus, verborum 7485, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - praefatio; prosa - dedicatio; paratextus] [word count] [kunicriliasoperis].
Previous page

Next page

-- xviii --

cetera omnia defuerint, patronus certe non defuit. Eum enim huic operi meo in te patronum, eum hortatorem, adjutoremque sum nactus, quo, si optio data esset, nullum potuissem optare, mihique ex omni copia deligere meliorem; virum summa nobilitate, summis opibus, summo ingenio, summa in re poëtica intelligentia; qui me tua sponte post versa Anthologica, tibique dicata, ut eodem modo Iliadem verterem humanissimis, gravissimisque verbis es cohortatus; qui semel impulsum urgere ad extremum, et currentem, quod ajunt, incitare non destitisti; qui opus ubi esset confectum, tua id impensa in lucem edere liberalissime, munificentissimeque jussisti, non multa exemplaria, quibus amicos munerares, tibi reservare, cetera omnia magno numero mihi habere, tuae in me, quam ego omnibus muneribus antepono, benevolentiae monumentum. Hujusmodi patronus cui obtigerit, non est credibile me in scribendo minus quam potuerim contendisse, ac non potius dedisse operam diligenter, ut te talem virum tui de me judicii, tuaeque in me liberalitatis minime poeniteret. Quamobrem si quid peccavi, imo vero ubi aliquid peccavi; multa enim in opere tam longo, ac tam difficili peccasse minime dubito; nolo me quisquam defendat hoc modo: Potuit melius, verum hunc locum neglexit. quidni, quod Homero concessum est, ut interdum dormitaret, id Homerico etiam interpreti concedatur? Homero enim suo arbitratu illa canenti, si uspiam negligentior fuit, quod non facile adducor ut Horatio concedam, sine flagitio esse negligenti licebat: mihi tuo jussu, a quo singulari benevolentia et liberalitate essem provocatus, eadem interpretanti, certe non licebat. Itaque si quis defendere volet, alia me quavis potius quam ista ratione defendat. Dicat nimio ejus rei, quae mandata erat, exequendae studio plus aequo festinasse; dicat gravissimo, ac laboriosissimo instituendae

Previous page

Next page


Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Оperis ratio (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica (), 218 versus, verborum 7485, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - praefatio; prosa - dedicatio; paratextus] [word count] [kunicriliasoperis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.