Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Оperis ratio (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica (), 218 versus, verborum 7485, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - praefatio; prosa - dedicatio; paratextus] [word count] [kunicriliasoperis].
Previous page

Next page

-- xix --

juventutis muneri addictum, ac verentem, ne quid privatis studiis de opera publica detraherem, ad omnia, quemadmodum cupiebam, limanda et perpolienda non satis otii habuisse; dicat carmina, quae ab Ovidio non nisi animo sereno deducta provenire dicuntur, scripsisse temporibus turbulentis, animo anxio, atque sollicito; dicat postremo, quidquid libuerit, modo hoc firmum, fixumque maneat, me non oscitanter meo munere functum esse, atque ibi etiam, ubi quod agebam parum successit, tamen sedulo fecisse, quod potuerim. Satis, opinor, intelligis ex his, quae dixi, me adhuc non tam de versibus, quam de moribus meis tibi probandis esse sollicitum, nec tam laborare, ut bonus interpres, quam ut bonus vir esse existimer. Boni enim viri officium definitur hac una, quam mihi praesto fuisse dico, sedula studiosaque voluntate; boni interpretis, non item. Affert quidem voluntas, ut ad alia magna atque praeclara, sic etiam ad bene interpretandum permultum momenti. opus enim natura sua implexum, ac perdifficile bene fieri non potest, nisi fiat sedulo, ac diligenter: verumtamen omnis sedulitas, quantacunque fuerit, ac diligentia frustra erit, nisi interpres adhibuerit praeterea illa duo, quae a me initio sunt posita, judicium, quo vere statuerit, quid fieri opus esset, ac facultatem, qua id efficere potuerit, quod optimum esse judicarit. Quamobrem, siquidem tibi non modo me, sed opus etiam meum probari velim, ostendam necesse est, horum neutrum mihi defuisse. Quod quidem facere conabor, sed ita, ut ad judicium quod attinet, fidenter, et sine ullo erroris metu affirmare non dubitem, genus interpretandi, quo sum usus, optimum esse: quod autem pertinet ad meam in eo genere facultatem, dicam aliquid timide, ac pedetentim, nihil tam metuens, quam arrogantiae reprehensionem, a quo me vitio cum in omni vita, tum in iis, quae scribo, profiteor

Previous page

Next page


Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Оperis ratio (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica (), 218 versus, verborum 7485, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - praefatio; prosa - dedicatio; paratextus] [word count] [kunicriliasoperis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.