Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Homerus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1777], Homeri Odyssea Latinis versibus expressa, versio electronica (), 13633 versus, verborum 95,658, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; poesis - argumentum; prosa - paratextus; prosa - epistula] [word count] [zamagnabodyssea].
Previous page

Next page

-- --

cujus multiplex est apud Eustathium significatio, et latine aut experientem aut gnarum et industrium ac ad tempus atque locum accommodantem semper ingenium dicere possumus, fuisse relicturum quasi supervacaneam atque ad explendum versum ab Homero appositam? Itane illum parum intelligentem arbitraris, ut non videret homo sagacissimus eamdem non posse sine flagitio contemni ac preteriri? Est enim ea vox tamquam character quidam aut nota, quae illius viri, cujus poëta res gestas narrandas pollicetur, naturam atque ingenium dessignat. Quid quod et illa, ὃς μάλα πολλὰ πλάγχθη, quae plurimum ad commiserationem valent, omnino praetermissa sunt? Mitto ea, Captae post tempora Trojae; ubi quamquam Homerus rei bene gestae potissimam Ulyssi laudem videatur tribuere; non tamen nescio posse subaudiri a se captaeaut aliquid aliud hujusmodi, quemadmodum et ego ipse in mea versione subaudiri volo sibi; dixi enim: post eruta Trojae Pergama. Cur ista quaeso omnia, quae incurrunt in oculos, si non peccata ac vitia, certe non laudanda maxime et probanda in duobus hisce versiculis summus poëta sibi quodammodo passus est excidere atque effugere? Non aliam profecto ob caussam, nisi quemadmodum initio dixi, quod non latine vertendam sibi proposuerat Odysseam ut fidus interpres, sed turgidiorem reprehendendum

Previous page

Next page


Homerus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1777], Homeri Odyssea Latinis versibus expressa, versio electronica (), 13633 versus, verborum 95,658, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; poesis - argumentum; prosa - paratextus; prosa - epistula] [word count] [zamagnabodyssea].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.