Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kalić, Arkanđeo (1739-1816) [1778], In adventu Domini Gregorii Lazzari oratio, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 3698, Ed. Relja Seferović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [kalicaadventu].
Previous page

Next page

-- 146 --

magni sint experiendi labores, acres inimicitiae adeundae, graves subeundae tempestates cum multis audacibus, improbis, nonnumquam etiam potentibus dimicandum. Est labor utique pericula magna fateor. Sed mihi omnis oratio est cum virtute, non cum dessidia, cum sapientia, non cum voluptate, cum iis qui se Deo, qui ecclesiae, qui civium saluti, non qui comparandis opibus, conquirendis honoribus, delectationi percipiendae natos arbitrentur. Haec ampla sunt, haec divina, haec immortalia, haec fama celebrantur, monumentis annalium mandantur posteritatique propagantur. An illos in laude positos videmus qui in id toto studio incubuerint ut frequenti famulatu, splendido apparatu, ampla domo et sumptuoso cultu victuque atque opibus plurimum abundarent? Sed haec quae ecclesiasticos viros dedecent, missa facio. Commemorabo quae nonnullam laudem mereantur. An tanti habiti sunt ut eorum memoria, sermonibus litterisque mandata ad haec usque tempora viguerit, qui templa extruxerint, refecerint, ornaverint, praedia amplificaverint, redditus auxerint, bona plurima ecclesiae comparaverint? Levia haec sunt, nec magnopere laudanda. At qui malos mores represserunt, qui virtutem ac viros bonos formant, qui fide, qui constantia, qui magnitudine animi ecclesiam defenderunt, ii summis laudibus digni praesules, ii patres, ii lumina et decora habiti, quin eorum plures in albo caelitum relati et totius christiani orbis cultu et obsequio venerati. An commemorem Chrysostomum qui cum acriter in vitia inveheretur bis maluit de Bizantio quam de officio ac de sententia decedere? An Ambrosium quem potestas imperatoria atque majestas nunquam de suscepto cursu et severitate potuit dimovere? An Thomam Cantuariensem, illum quem nulla vis, nullae minae, nulla invidia flectere aut labefactare potuerunt? Sed quid ego vetera atque externa, licet praeclarissima, exempla referam? Habuit ecclesia Ragusina viros fortes studio, ingenio, virtute praestantissimos et (ut omittam qui ab hac nostra aetate longius abfuerunt) cives nostros quos ipsi novimus, quorum ora aspeximus, quorum gesta sumus admirati, Gallani, Franchi, Miglcovich, Lupi, Pugliesi, quorum laudem et gloriam nulla temporis diuturnitas nec ulla rerum vicissitudo delere aut extenuare poterit. 2 nonnumquam etiam potentibus dimicandum A, B: saepenumero dimicandum D 11 sumptuoso A, B: voluptuoso D 12 haec omittit D 12 facio A, B: faciam D 17 laudanda A, B: praedicanda D 25 cursu A, D: ausu B 27 vetera A, B: vetusta D 28 viros A, B: praesules viros D

Previous page

Next page


Kalić, Arkanđeo (1739-1816) [1778], In adventu Domini Gregorii Lazzari oratio, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 3698, Ed. Relja Seferović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [kalicaadventu].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.