Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kalić, Arkanđeo (1739-1816) [1778], In adventu Domini Gregorii Lazzari oratio, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 3698, Ed. Relja Seferović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [kalicaadventu].
Previous page

Next page

-- 147 --

Quod si haec in illis tam ampla tamque summa extitere, in te vero neque mediocria sunt nec imparia, ut te cuilibet sapientissimo et diligentissimo haud vereor comparare. Quis enim te gubernandi scientiae doctior, quis diuturna exercitatior regendi consuetudine? Qui florente aetate, cum primum licuit, domesticum regimen assecutus ad haec usque tempora tenuisti, ut non tam alienis praeceptis imbutus, sed ipso rerum usu edoctus didiceris, quales qui praesunt esse deceat. Expletis itaque minoribus dignitatibus ad supremum abbatis gradum quam celerrime evectus es, in quo viginti annis et amplius constitisti, atque hoc tam diuturno temporis cursu, quae hujus artis pars est, quae tam subtilis ratio quam non perceperis atque ebiberis? Quae tua in praecipiendo modestia, quae in regendo prudentia, quantum in providendo studium atque solertia! Quae vigilantia ne vetustis legibus et monasticis institutis observantia, ne Deo, ne templis sacrisque rebus cultus ac religio deesset! Quae sollicitudo ne imminutum solitudinis studium, ne mutua pax et concordia dissoluta concideret! An defuit animus quin non recta improbares, vitia argueres, noxios etiam justis poenis mulctares? Neque comitati obfuit severitas neque severitatem lenitas dissoluit. Sic rem omnem absolvisti ut sine ulla offensione et justa reprehensione curriculum diuturni regiminis percurreris. Testis Melitense coenobium, cui decem annos praefuisti, ut te expleta provincia proficiscentem flens sit prosequutum tuique desiderio flagrans iterum sibi praefici expostulaverit. Testis suburbanum hoc coenobium quod tibi iterum iterumque subjici atque parere malluerit teque a sinu suo recedere numquam passum est, ex quo te fuerat assecutum. Testis... quos amplius testes ego appellem? An coenobium quod in Tauride constitutum est? Verum decebatne, quaeso, virum hujusmodi coenobio, quod nullis constaret hominibus, nisi tecto et parietibus praeficere? Qua de re eorum laudo consilium qui te regendis humanis societatibus idoneum illis tantum praefecerint, quae frequenti monachorum coetu constarent. Itaque cum tantum fuerit omnium desiderium tui, eorum votis tum factum est satis, cum totius Benedictinae familiae abbas generalis renunciatus es: qua propter non singulari tantum, sed universis coenobiis, non minoribus solum, sed gravioribus etiam viris qui auctoritate prae caeteris eminerent praefuisti. Quanta igitur dignitas tua et amplitudo! Sed quid si dixerim te iterum nullo interposito temporis intervallo eodem munere 22 sibi A, D: tibi B 24 est A, B: sit D 28 laudo A, B: sane laudo D donatum? Quid si tertio prorogatum regimen pronunciaverim? Verum qua ratione fieri potuit ut tertia vice eodem loco constituereris? Nonne hac antea inauditum, nonne a monachorum moribus alienum, nonne legibus vetitum? Quin a quonam constitutus es? An tuorum nutu et voluntate? Non ego rem tanti putarem: ii enim te probe norunt et ex diuturna regendi consuetudine virtutem tuam perspexere. An Ragusinorum civium suffragiis? At non magnopere mirarer: etenim licet privatis vita tua contineretur parietibus, nemo est nostrum qui tua gesta non perceperit quotidianis sermonibus relata. Mirum sane te ab eo qui procul abest, qui te nunquam viderat, qui summis et gravissimis rebus curisque distentus in luce christiani orbis versatur, praeter legem moremque vetustissimum suprema qua pollet in ecclesia auctoritate Apostolico diplomate Melitensibus monachis tertio praefecit Romanus pontifex. Quanta igitur virtus tua et regendi scientia est, quae nedum familiarium sermonibus et Ragusinorum civium ore celebrata, inter domesticos parietes atque hujus urbis moenia viguerit, verum etiam extra ditionem Ragusinam eruperit, Romam pervaserit, ad pontificis solium et aures pervenerit, ut ipse abs te non judicaverit leges praeterire, consuetudinem negligere, ut tibi eandem dignitatem servaret. Quid igitur tibi defuit, quin gradum facere atque hac tanta Ragusini pontificis dignitate et amplitudine augeri dignus putarere? Quae ars, quae ratio, quae disciplina? An cura, sollicitudo, vigilantia, fortitudo, prudentia? Quid igitur te praesule religionis integritati pertimescendum? Etsi enim teterrima illa pestis atque effraenis sentiendi libido longe lateque diffusa ita infecerit animos, eorum praecipue qui genere praestant aut qui sapientes videri volunt, ut se vulgo haud praecellere nobilitate arbitrarentur, nisi a vulgari recepta opinione religionis et divinitatis recesserint, neque sapientiae laudem assecuturos putant, nisi nova et portentosa dogmata in religionem invexerint, quanto tu Ragusinam civitatem vallo quantisque praesidiis obfirmabis, ne tanta pernicies e proximis regionibus 5 Non ego A, B: At non ego D 9 qui te nunquam viderat omittit D 11 versatur A, D: verseretur B 13 praefecit Romanus pontifex A, B: praefectum Romano pontifice D 20 Quid igitur... dignus putarere A, B: Haecine igitur virtus non in publicam Ragusinae civitatis lucem proponeretur? Aut quid defuit quin ad summum rerum fastigium evehi mereretur D 23 Quid igitur A, B: Quid erit igitur D 25 lateque diffusa A, B: lateque toto orbe diffusa D 27 arbitrarentur A, B: arbitrentur D 28 assecuturos A, B: consequturos D 30 e proximis regionibus omittit D

Previous page

Next page


Kalić, Arkanđeo (1739-1816) [1778], In adventu Domini Gregorii Lazzari oratio, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 3698, Ed. Relja Seferović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [kalicaadventu].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.