Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kalić, Arkanđeo (1739-1816) [1778], In adventu Domini Gregorii Lazzari oratio, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 3698, Ed. Relja Seferović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [kalicaadventu].
Previous page

Next page

-- 140 --

In adventu Illustrissimi ac Reverendissimi Domini Domini Gregorii Lazzari Ordinis Sancti Benedicti Congregationis Melitensis Ad archiepiscopatus Ragusini solium evecti Oratio habita atque elucubrata a Reverendo patre Fratre Archangelo Callich Ordinis Praedicatorum Concionatore praeclaro ac Congregationis Ragusinae Sancti Dominici tertio generali vicario In Metropolitana Ragusina Ecclesia Die 12.ma Martii 1778

Cum multa sapienter a maioribus nostris instituta, ac posterorum moribus commendata fuerint, tum nihil sane praeclarius quam quod totius urbis laetitia omniumque Ordinum splendore ac frequentia eam diem celebrare voluerunt, qua Ragusinus pontifex ad capessendam ecclesiam primum accedit, ut ei amplissimus deferretur honos, qui amplissima ac praestantissima auctus dignitate non tam humanam, quam divinam quamdam potestatem accepisse dignosceretur. Quod si anteactis temporibus ingenti laetitiae ac voluptatis incremento dies hujusmodi aliquando fuerit peracta, hodiernam profecto eo jucundius, eo laetius celebrari inspicio, ut nedum civium ora vultusque exhilarari, verum etiam templa ipsa et parietes exultare videantur. Quae enim aequior, quae uberior communis gaudii causa potest suppetere, quam quae spem certam communis boni communisque felicitatis firmam expectationem et excitat et auspicatur? Qua propter licet pauci sint, praesul optime, aut sanguinis propinquitate aut necessitudinis vinculo tibi conjuncti, qui tam eximia tua amplitudine privatis de causis gaudeant tibique fausta apprecantur, posse neminem tamen in tanta civium multitudine reperiri arbitror, qui propinquorum amicorumque vota non exequet et hanc diem prae caeteris nitidiorem sibi fauste et feliciter illuxisse non fateatur. Quis enim tam rudis, quis tam ignarus rerum quem lateat quibus laetitiae signis, quibus festivis plausibus ac vocibus tum primum accedentes 4 Ad ... evecti: omittit D 6 atque elucubrata: omittunt A, B 6 a Reverendo patre A, B: a patre lectore D 8-9 Concionatore praeclaro ... generali vicario: omittunt A, B 17 accedit A, B: accederet D 29 posse A, B: pene D 33 plausibus ac: omittit D

Previous page

Next page


Kalić, Arkanđeo (1739-1816) [1778], In adventu Domini Gregorii Lazzari oratio, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 3698, Ed. Relja Seferović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [kalicaadventu].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.