Škrlec Lomnički, Nikola; Szalágyi István (1729-1799; 1739-1796) [1778], Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi (, Zagreb; Pečuh), Verborum 7797 [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [skerlenepistsalag].
-- 6 -- in Historia Patria minus versatis dedit quod cista
haec ad meum usque Protonotariatum Centum 30 annis nunquam fuerit reserata. Ego ipse,
quamquam falsitas diplomatis mihi probe comperta foret, subdubitabam tamen, an non in illa
priorum saeculorum Caligine veterator quispiam nimis credulo alicui protonotario
adumbratum Diplomatis hujus Exemplar tanquam insigne Cimelion obtruserit. Verum cum me pro
Comitiis 1765 pararem, reserata hac Cista ego ipse documenta regestravi, et fide mea
asseverare possum me Diplomatis ne vestigium quidem reperisse. Vide in quam ignaros
consultores Croatas incidisti, qui vel hanc Circumstantiam ignorabant, et pro Cista
privilegiorum Regni Tabularium Capituli Chasmensis commenti sunt.
Videamus jam grave illud Tuum Epiphonema: sed cum haec omnia Croatarum figmenta
sint; iterum Croatorum oportet sane Te odio plus quam Vatiniano
in hanc gentem laborare, et adhuc si contumelia haec veritati niteretur! Praebe vadem quod
primus reapse fabulam hanc Scriptor Croata protulerit. Ac mihi quidem nunquam opere
pretium visum est in eruderanda hac nuga tempus operamque consummere. Tu, ut Sententiam
sustineas, docere debes quis ergo primus Tabulam hanc prodiderit. Ratkajus et
Bedekovichius Croatae suos Tibi vades praestitere, ille Maurum
Orbinum, hic Cromerum, Alexius Piarista a Bedekovichio Citatus Tibi
Parietinas, plane Pragenses indicavit. Cur, cujus Orbinus, cujusve Cromerus
Nationis fuerit, non indagasti, cur aetates eorum non contendisti; cur tempus, quo nuga
haec parietinis Pragensibus insculpta fuit, non eruisti; id Tu si
praestitisses, vereor ego ut figmentum hoc in Croatam detorquere potuisses. Si enim prima
Diplomatis hujus origo e parietinis Pragensibus repetenda est, opus est
Bohemiae cujusdam nugatoris; si Cromerus parietinis his
antiquior est, Polonicam fabulam canimus (caminus), si Orbinus utrumque
aetate superat, tum demum fabula est Dalmatae, Ragusaei, non tamen Croatae. Verum non
juvabat Te fontem fabulae detegere, Croatas, etsi perperam, criminari
Škrlec Lomnički, Nikola; Szalágyi István (1729-1799; 1739-1796) [1778], Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi (, Zagreb; Pečuh), Verborum 7797 [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [skerlenepistsalag].
|