Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola; Szalágyi István (1729-1799; 1739-1796) [1778], Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi (, Zagreb; Pečuh), Verborum 7797 [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [skerlenepistsalag].
Previous page

Next page

-- 15 --

in Tabulario publico repertum totius Loci fidem labefactaret? Dic sodes, quo animo fers argumentum proprium in Te torqueri? Et tamen bene retorquetur, quoniam Tu eadem de cista Regni narras, quae Ego de Tabulario Capituli Chasmensis. Tu credebas fueri potuisse, ut veterator quispiam nimis credulo alicui Protonotario instrumentum falsum obtruderet, quin per hoc fidem cistae illius labefactares; et ego fidem labefacto Tabularii Chasmensis, quando non nullorum Croatorum sermonum ita narro, ut non modo fidem eis me habere non prodem, sed ne quidem suspicionem ullam de existentia falsi illius Instrumenti in dicto Tabulario manifestem? Tu (quod fieri potuisse non negas) si subtrusum a veteratore quopiam et a nimis credulo aliquo Protonotario repositum falsum Diploma Macedonicum re ipsa invenisses in cista illa, an admitteres propterea totius Loci fidem labefactandum fuisse? Et ego (quod non feci) si credidissem vel suspicatus fuissem a veteratore quopiam idem Diploma subtrusum et a nimis credulo aliquo custode in Tabulario Chasmensi reconditum, totius propterea Loci fidem labefacto. Porro quod minaris Te effecturum uti publica authoritate Tabularium Chasmense ob Diploma Alexandrium inspiciatur, quod lubet fac, per me licet: quid enim mihi detrimenti allaturus es si illic non reperiatur; an propterea verum non erit me id a non nullis Croatis audivisse? Sed idoneos ad peragendam hanc Inquisitionem Testes a me statui petis? Itane vero? Dic sodes, quibus Idoneis Testibus Tibi opus erat, ut Regni Tabularium ejusdem rei gratia inspiceres? Nonne vel mendax fama ac sparsus ab imperitis rumor ad id Tibi sufficiebat? Sed mittamus haec, ne a Criticis et Iuris consultis vapulemus.

Libro II. Pag. 120 scribo: Diploma Alexandrinum et Historiam Chehi esse figmenta Croatarum. Hinc Tu arguis me odio plusquam Vatiniano in hanc gentem laborare. Iam supra docui a me non gentem, non omnes scriptores, sed aliquos minutos, et vulgus Croatarum intelligi; hos autem nullo odio prosequor, sed obstinatam eorum credulitatem exagito, quod salva Caritate, salva justitia, salvo meo ordine possum. Tibi, qui tantam in loquendo Cautionem requiris, Polonicam hanc fabulam vocare placuit; nunquid patereris, si quis Te gentis Polonae osorem, scriptorumque omnium Polonicorum iniquum Censorem hinc argueret; et Ego me osorem

Previous page

Next page


Škrlec Lomnički, Nikola; Szalágyi István (1729-1799; 1739-1796) [1778], Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi (, Zagreb; Pečuh), Verborum 7797 [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [skerlenepistsalag].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.