Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Škrlec Lomnički, Nikola; Szalágyi István (1729-1799; 1739-1796) [1778], Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi (, Zagreb; Pečuh), Verborum 7797 [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [skerlenepistsalag].
Non agam Tecum ex rationis subtilitate; rem omnem ex usu ipso aestimabo. Si ego de origine Hunnorum a Daemonibus incubis, de Diplomate Attilae, de vendito pro alba Equa Regno sermonem faciens una aliave vice praemisissem fabulas has a minutis quibusdam scriptoribus Hungaris sustineri, postea vero universim pronunciassem: haec esse Hungarorum figmenta, non argumentis impugnanda, sed sibillis excipienda; et alibi, frementibus Hungaris, qui pro varietate harum fabularum tanquam pro aris, et focis decertant, denique alibi, contra tamen sentiunt Hungari Majores suos ad Cimerias damnari Tenebras, aegro animo ferentes, quare ostentant, Diploma Attilae; poterasne Tu, poteratne alius quiscunque Vir gravis me sic declamantem sustinere? Ego certe talium (ut Tu appellas) salium veniam mihi ipsi nunquam tribuissem. In particulari singulam tuam propositionem Tu ita lenire contendis: postquam Te provocassem ut remonstres ipsarum illarum, quas exposuisti, fabularum primos authores Croatas fuisse, Tu periculosam videns arenam maluisti nescio quod inter figmenta et inventa discrimen statuere. Verum nolim ego de Tricis Grammaticis hic Tecum altercari. Mihi fixum adhuc videtur illud argumentum quod ob fabellas per minutos scriptores in vulgus sparsas propositio haec citra Litterariam Gentis Croaticae offensam enunciari non possit. Sed cum haec sint figmenta Croatarum, non argumentis impugnanda, sed sibillis Argutior adhuc est illa, quam leniendae sequenti sententiae affers, explicatio: Praeclari rerum Sclavonicarum scriptores (per quos exteros tantum Te intelligere declarasti) fabulam Diplomatis Alexandri M. jam profligarunt frementibus Croatis (vide, an non hic totum scriptorum Croaticorum Corpus contraponas, ut primum priorem propositionum tantum ad exteros restrinxisti) qui pro illa, tamquam pro aris, et focis decertant. Hic Tu particulam qui restrictivam esse statuis, et hunc orationi illi tribuis sensum: quod illi tantum Croatae
Škrlec Lomnički, Nikola; Szalágyi István (1729-1799; 1739-1796) [1778], Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi (, Zagreb; Pečuh), Verborum 7797 [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [skerlenepistsalag]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.