Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola; Szalágyi István (1729-1799; 1739-1796) [1778], Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi (, Zagreb; Pečuh), Verborum 7797 [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [skerlenepistsalag].
Previous page

Next page

-- 25 --

in Totum Septemtrionem Ius competere somniant, Croatiae cum Hungaria nexum sollicitari constituisti. Ratiocinatio haec si in nexu argumenti mei assumatur, posset indecoram fortasse tibi apud Lectorem minus sagacem facere significationem, quam ut praevertam ipsus declaro me magnum inter utrumque discrimen statuere. Idiotarum enim nostrorum somnia ultra privata illorum Triclinia et Coenas vix penetrabunt. Praestans vero ceteroquin Liber Tuus Summorum etiam virorum manus pervagabitur.

Sed Tu longe aliam Glossae hujus facis applicationem, firmiterque statuis Te oratione illa non statum publicum petere, sed Idiotas nostros, qui ex comentitio illo Diplomate periculosa ejusmodi somnia procudunt, pungere voluisse. De animo Tuo nolim pertinaciter inficiari; scio enim quod hac de re sibi quisque Testis sit maxime idoneus. Quod tamen ad verba orationis attinet, fateri debes ea ad minutos scriptores non posse, ad totam gentem et posse et debere referri; agnoscere etiam Te oportet totam hanc acerbam Glossam nec ad Institutum Tuum pertinuisse nec ullum seu moralem seu Litterarium sensum facere, adeoque iustum superesse deipso animo Tuo dubitandi fundamentum.

Quae cum ita sint, vides me Typographos, qui Tibi ab obsequiis sunt, minime reformidaturum fuisse si in priori mea sententia tam meam Litteram quam responsum Tuum Publici Iudicio subjecissem, sicut nunc rem omnem arbitrio Excellentissimi Archi-Praesulis promte substerno. Aut enim omnia me fallunt, aut ego moderationis Laudem, Tu acerbae adminus Orationis calculum reportabis. Caeterum, si finalia mea verba aequius expenderis, facili negotio deprehendes ea non minantis, sed tibi inter duas vias arbitrium deferentis fuisse. Nunquam ego authoritate, quae in me nulla est, imponere Tibi contendi. Neque enim me latet quale sit inter civilem ex Litterariam Rempublicam discrimen.

In hac ego Tibi, quam promeruisti, Palmam lubens concedo, pro me vero a te imposterum nihil aliud requiro quam ut tantillo meliorem de Litteratura Gentis Croaticae opinionem habere, et si quae tibi in futurum Litteraria Concertatio cum quopiam intercedet, ne eum Levitatis animi, Iudicii defectus et partium studii adeo promte damnare velis.

Vale.

Previous page

Next page


Škrlec Lomnički, Nikola; Szalágyi István (1729-1799; 1739-1796) [1778], Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi (, Zagreb; Pečuh), Verborum 7797 [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [skerlenepistsalag].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.