Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis Trogiranin (c. 1500?) [1450], Ad puerum forma superbientem elegia, versio electronica (), 48 versus, verborum 298, Ed. Bratislav Lučin; Neven Jovanović [genre: poesis - elegia] [word count] [andronictragelegia].
Previous page

Next page

-- 261v --


Confiteor: decor iste hominis non sorte teneri
Dignus et humana conditione premi.
Doloris expers Lethi Stygiique profundi
Horrida Tartarei iura levare fori.
Scilicet ut per te pateat non omnia mortis
Esse nec inferna conditione trahi.
Sed quia Parcarum firmata lege negatur
Aevo hominis semper dexteriore frui,
Dum licet atque sinit facies, dum tempora vernant
Gaudia festino carpe abitura pede
Vtere non stabili fugiturae vere iuventae
Non curans homini quid ferat hora sequens
Praecipue aligeri fac sollicitentur amores
Arbitrio curuant dum sua tela tuo
Et si quando ulli talis meditaberis esse,
Ipsum ego te qualem sensi in amore meo.
Aspice purpurei formosa rosaria Pesti
Quae vix exacta languida luce cadunt.

Previous page

Next page


Andreis Trogiranin (c. 1500?) [1450], Ad puerum forma superbientem elegia, versio electronica (), 48 versus, verborum 298, Ed. Bratislav Lučin; Neven Jovanović [genre: poesis - elegia] [word count] [andronictragelegia].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.